Latin
Qui quidem sunt Ancyrani, posteriores, Nicænis vero antiquiores
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 2
Unproofread scanNot analysed yet
XLVIII. De iis qui in plurimas nuptias incidunt, tempus quidem definitum manifestum est: conversio autem ac fides ipsorum tempus contrahit. XLIX. Si quis mulierem concupiscens, proposuerit cum ea concumbere, ejus autem desiderium ad opus non venerit, videtur esse gratia servatus. L. Catechumcnus si in dominicum ingrediens, in ordine catechumenorum steterit, is autem peccat: si genu quidem flectens, audiat non amplius peccans: sin autem etiam audiens peccet, expellatur.