Latin
Qui quidem sunt Ancyrani, posteriores, Nicænis vero antiquiores
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 4
Unproofread scanNot analysed yet
LII. Presbyter in digamorum nuptiis ne convivetur. Cum enim pœnitentiam requirat digamus, quia erit presbyter qui illas nuptias isto convivio comprobet? LIII. Si alicujus uxorem, cum esset laicus, adulteratam fuisse evidenter fuerit comprobatum, talis ad ministerium venire non potest. Sin autem etiam post ordinationem adulterata fuerit, dimittere eam convenit. Quod si cum illa convixerit, non potest sibi commissum ministerium habere.