Latin
5 to 7
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 5-7
Unproofread scanNot analysed yet
LIV. Si presbyter qui corporale peccatum admiserit, promotus fuerit, et confessus fuerit, quod ante ordinationem peccaverit: non offerat, manens in aliis, propter aliud ejus vitæ studium; reliqua enim peccata dixerunt multi per manus impositionem tolli. Quod si Ipse non confiteatur, aperte autem convinci non potuerit, potestatis suae judicio relinquatur. LY. Similiter et diaconus, si in idem peccatum inciderit, ministri ordinem habeat. LYI. Presbyter ante triginta annos non ordinetur, etiamsi valde dignus fuerit, sed hoc tempus observet. Dominus enim Jesus Cbristus trigesimo anno baptizatus est, et cocpit docere LVII. Si quis in morbo constitutus illuminatus tuerit, ad honorem presbyterii promoveri non potest. fides enim ejus non est ex proposito, sed ex necessitate: nisi forte propter sequens ejus studium et fidem, atque hominum raritatem.