Latin
Qui quidem sunt Ancyrani, posteriores, Nicænis vero antiquiores
Concilia, Codex Canonum Ecclesiae Universae. Concilii Neocaesariensis 8
Unproofread scanNot analysed yet
LVIII. Regionarii presbyteri, in dominico civitatis offerre non possunt, praesente episcopo, vel presbyteris urbis, neque panem dare in oratione, neque calicem; sin autem absint, et ad orationem solus vocatus fuerit, dare poterit. Chorepiscopi autem, sunt quidem ad exemplum septuaginta, ut autem comministri, propter studium in pauperes, offerunt honorati. LIX. Diaconi septem esse debent secundum canonem, etiamsi sit magna civitas: ejus autem rei fidem faciet liber Actorum (Act. vi.