Latin
1.115.25 to 1.115.33
Concilia, Documenta: Africae Concilia 1.115.25-33
Unproofread scanNot analysed yet
Gratus episcopus dixit: Ergo persuasio interdum prudentes solet arcere a peccatis, cum imprudentes debet metus hujusmodi constringere, si sanum consilium respuunt et salutare mandatum; si ergo laici sunt, post commonitionem si contempserint, a communione separentur; si clerici sunt, honore priventur. Universi dixerunt: Placet, placet. IV. Ut cum viduis vel viduabus extraneae personae non commorentur. Gratus episcopus dixit: Etsi infinita sunt quae lege praescripta sunt proficientia disciplinae, et unusquisque nostrum tractatu assiduo et commonitione frequenti singulas quasque species proficientes ad disciplinam poterit populis intimare; tamen aliqua ex his propter blasphemiam suggerenda sunt a nobis et in concilio statuenda: si videtur vobis, pari sententia teneantur etiam hi, qui cum viduis commorantur et nulla cum se germanitate conjuncti sunt. Universi dixerunt: Et juxta viduos et viduas eadem lex maneat et sententia.