Latin
1.117.1 to 1.117.19
Concilia, Documenta: Africae Concilia 1.117.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
V. Ut clerici et laici in alterius ecclesia non ordinentur. Privatus episcopus Bejeiselitanus dixit: Suggere sanctitati vestrae, ut statuatis non debere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se detinere, sed neque laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus episcopi de cujus plebe est. Gratus episcopus dixit: Haec observata res pacem custodit, nam et memini sanctissimi concilii Sardicensis similiter statutum, ut nemo alterius plebis hominem sibi usurpet, sed si forte erit necessarium ordinationi, ut de vicino homo sit necessarius, petat a collega suo et consensum habeat. VI. Ut clerici actus saecularium vel procurationes non suscipiant. Nicasius episcopus Culusitanus dixit: Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae, et displicere vobis ut qui serviunt Deo et annixi sunt clero accedant ad actus et administrationem vel procurationem domorum. Gratus episcopus dixit: Et apostolorum statuta sunt quae dicunt: Nemo militans Deo ingerit se negotiis saecularibus: proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum. Universi dixerunt: Hoc observemus. VII. Ut clerici vel laici in aliena ecclesia non communicent sine litteris episcopi sui. Cassianus Usulensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicent in alia plebe sine litteris episcopi sui. Gratus episcopus dixit: Nisi hoc observatum fuerit communio fiet passiva; nam si cum litteris receptus fuerit, et concordia inter episcopos servatur ut nemo subtilis alterius fugiens communionem ad alium latenter accedat. Universi dixerunt: Omnibus provides et clero et laicis consulens. VIII. Ut implicati negotiis alienis, nisi antea reddita ratione clerici non ordinentur. Magnus episcopus Astuagensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores et actores, tutores etiam seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita universa et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debeant et cum laude cleri si postulatus fuerit honore munerari;