Latin
1.117.20 to 1.117.38
Concilia, Documenta: Africae Concilia 1.117.20-38
Unproofread scanNot analysed yet
si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerit ordinatus, Ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte omnia statuit sanctitas tua; ideo quae tua est, nostra est quoque sententia. IX. Ut laici clericos actores vel ratiocinatores sibi non constituant. Mettun Cannensis episcopus dixit: Recte statutum est ut obnoxii negotiis alienis non ordinentur; tamen si dimissi, et gratias referre debent et a clericorum injuria temperare: et ipsis non liceat vel dominis clericos nostros eligere apothecarios vel ratiocinatores. Gratus episcopus dixit: Nulli dubium est quod omnes vel domini vel procuratores vel quicunque praesunt, cum audierint saluberrima instituta concilii et sibi esse consultum nec impeditum, propriam inhibebunt injuriam in clericis nostris; quod si in injuriam constitutionis imperatoriae clericos inquietandos putaverint, et defensio ecclesiastica non deerit et pudor publicus vindicabitur. Universi dixerunt: Saluberrimae provisiones debuerunt tanto condi concilio. X. Ne episcopus alterius episcopi plebes aut fines usurpet. Felix episcopus Bajensis dixit: Nullus debet collegae facere injuriam, multi enim et transcendunt suas et usurpant alienas plebes, ipsis invitis. Gratus episcopus dixit: Avaritiae cupiditatem radicem omnium malorum esse nemo est qui dubitet: proinde inhibendum est ne quis alienos fines usurpet aut transcendat episcopum collegam suum et usurpet alterius plebes sine ejus petitu, quia inde caetera mala omnia generantur. Universi dixerunt: Placet, placet. XI. De clericis contumacibus, et de numero judicantium episcopum, presbyterum et diaconum. Elpidephorus [AE. ,Elipidephorus] Cuiculitanus episcopus dixit: Statuat sanctitas vestra, ut clerici qui superbi vel contumaces sunt coerceantur: qui minores sunt et majoribus irrogaverint injurias metum habeant disciplinae. Gratus episcopus dixit: Manifestum est illum non esse Dei qui humilitatem condemnat, sed diaboli qui superbiae inventor et princeps est: unde si quis tumidus vel contumeliosus exstiterit in majorem natu vel aliquam causam habuerit, a tribus vicinis episcopis, si diaconus est qui arguitur;