Latin
1.117.61 to 1.117.68
Concilia, Documenta: Africae Concilia 1.117.61-68
Unproofread scanNot analysed yet
quas res etiam nostro concilio credo jam terminum accepisse. Reliqua vero quae vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet. Si quis vero statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione; si clericus est, honore privetur. Universi dixerunt: Placet, placet. Gratus episcopus dixit: Superest jam ut placita omnium nostrum, quae ad consensum vestrum sunt scripta, vestra quoque subscriptione firmetis. Universi dixerunt: Et consensisse nos concilii hujus scripta testantur: et subscriptione nostra consensus declarabitur noster. Et subscripserunt.