Latin
2.121.1 to 2.121.12
Concilia, Documenta: Africae Concilia 2.121.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
SEXAGINTA UNIUS EPISCOPORUM AERA CCCCXXVIII XVI KALENDAS JULIAS. Gloriosissimo imperatore Valentiniano Augusto quarto et Neoterio viris clarissimis consulibus, Carthagine in basilica perpetua restituta, cum Geneclius episcopus una cum Victore Abdiritano, et alio Victore Puppianensi, et caeteris coepiscopis suis provinciarum diversarum consedissent. I. Ut Trinitas et credatur et praedicetur. Geneclius episcopus dixit: Omnipotenti Deo gratias refero, qui permisit ut secundum commune consilium habitum in praeterito, et juxta tenorem petitionis litterarum mearum ad Carthaginem pro fide atque utilitate ecclesiastica veniretis, etsi non omnes, tamen quoniam totum charitas persuadet, ut qui corpore sunt absentes, nobiscum spiritu videantur esse conjuncti; idcirco, Deo propitio quia praesentes estis, pari professione fides ecclesiastica quae per nos traditur in hoc coetu glorioso primitus confitenda est: tunc demum ordo ecclesiasticus singulorum et consensu omnium astruendus ad corroborandas fratrum et coepiscoporum nostrorum nuper promotorum mentes de his quae proponenda sunt, quae a patribus certa dispositione accepimus: ut Trinitatem quam nostris in sensibus consecratam retinemus, Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem quae nullam noscitur habere differentiam, sicut didicimus [U. ,discimus], ita Dei populos instruamus. Ab universis episcopis dictum est: Plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus fidem apostolicam sequentes. II. Ut castitas a levitis et sacerdotibus custodiatur. Epigonius episcopus Bullensium [T. 2, Hullensium] regionum dixit: Cum praeterito concilio de continentia et castitate tractaretur, gradus isti tres qui constrictione quadam castitatis per consecrationes annexi sunt, episcopus inquam, presbyter et diaconus, tractatu pleniori, ut pudicitiam custodiant, doceantur. Geneclius episcopus dixit: Ut superius dictum est, decet sacrosanctos antistites ac Dei sacerdotes, necnon et levitas vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Domino postulant impetrare, et quod apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas nos quoque custodiamus.