Latin
6.173.50 to 6.173.58
Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.50-58
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati capituli Romano papae reperit scribendum. Faustinus episcopus legatus Ecclesiae Romanae dixit: Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae tam sancti Alipii quam etiam fratris nostri Jucundi aliqua firmari credo, aliqua infirmari, quod non debet, cum jam in dubium ipsi canones venerint: ergo ut placet et nobis et beatitudini vestrae, ad sanctum et venerabilem Ecclesiae Romanae episcopum vestra scribere dignetur sanctitas, ut et ipse quod et sanctus Augustinus statuere dignatus est deliberare possit utrumnam et hoc constituendum sit ac retinendum, hoc est de appellationibus inferioris gradus. Si ergo adhuc in dubium venit de hoc capitulo, justum est ut beatissimae Romanae sedis episcopus informari debeat, si tamen approbatis canonibus hoc invenire poteritis. IX. Ubi synodus exemplaria Nicaeni concilii magis ab orientalibus episcopis expetenda decrevit. Aurelius episcopus dixit: Etiam quae dudum vestrae charitati intimavimus, nunc patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilii, sed et quae hic salubriter a nostris decessoribus secundum ejusdem concilii formam vel quas nunc a nobis ordinata sunt recitari et gestis inseri. Omne concilium dixit: Exemplaria fidei et statuta Nicaenae synodi, quae ad nostrum concilium per beatae recordationis olim praedecessorem tuae sanctitatis qui interfuit Cecilianum episcopum allata sunt, sed et quae patres ea exemplaria [AE. ,B. R. ,U. ,exempla] sequentes hic constituerunt vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt, ita ut superius dictum est venerabilibus viris Antiochenae et Alexandrinae sed et Constantinopolitanae Ecclesiarum [U. ,G. ,Ecclesiae] episcopis scribere vestra beatitudo dignetur, ut exemplaria verissima concilii Nicaeni sub adstipulatione litterarum suarum dirigant, quo declarata veritas, ea capitula quae in commonitorio praesens frater et coepiscopus noster Faustinus sed et compresbyteri Philippus et Asellus secum attulerunt, aut ibidem reperta a nobis firmabuntur, aut si non inveniuntur, collecta synodo de hoc in sequenti tractabimus.