Latin
6.173.59 to 6.173.69
Concilia, Documenta: Africae Concilia 6.173.59-69
Unproofread scanNot analysed yet
Daniel notarius Nicaeni concilii professionem fidei vel ejus statuta recitavit in concilio Africano. X. Professio fidei Nicaeni concilii. Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem omnium visibilium et invisibilium conditorem: et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt homousion, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, homo factus passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, dicentes mutabilem et convertibilem Filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. XI. Epistola ad Bonifacium urbis Romae episcopum ab Aurelio et reliquis Africanae provinciae episcopis per superius denominatos Romanae Ecclesiae legatos pro eo ipso concilio directa. Domino beatissimo et honorabili fratri Bonifacio Aurelius, Valentinos primae sedis provinciae Numidiae et caeteri qui praesentes adfuimus numero ducenti decem et septem ex omni concilio Africae. Quoniam Domino placuit, ut de his quae nobiscum egerunt sancti fratres nostri coepiscopus Faustinus et compresbyteri Philippus et Asellus, non beatae memoriae episcopo Zosimo a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae venerationi qui in ejus loco es divinitus constitutus, humilitas nostra rescriberet; ea breviter insinuare debemus quae utrorumque concordia terminata sunt, non ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur, in quibus salva quidem charitate non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ea gestis deliberantes quae nunc ad causam pertinent;