Latin
8.184.79 to 8.184.97
Concilia, Documenta: Africae Concilia 8.184.79-97
Unproofread scanNot analysed yet
XVII. Ut neque dimissus neque dimissa alteri conjungantur. Placuit quoque secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, ut neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari. XVIII. De his qui in sua provincia non communicant et alibi communicant. Placuit, ut quicunque non communicans in propria provincia in aliis provinciis vel in transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, jacturam communionis vel clericatus excipiat. XIX. De clericis qui apud principem saeculare judicium aut synodale imploraverint. Placuit, ut quicunque ab imperatore cognitionem publicorum judiciorum petierit honore proprio privetur: si autem episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nibil ei obsit [U. ,prosit]. XX. Ut sine formatis nemo ad comitatum proficiscatur, et qualiter fiant formatae. Placuit, ut quicunque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat: qui sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci ejus Ipsam necessitatem, et de hoc rescripta ejusdem episcopi perferat. Formatae autem quae a primatibus vel a quibusque episcopis propriis dantur habeant diem paschae; quod si adhuc ejusdem anni paschae dies incertus est, ille praecedens adjungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis ascribi. XXI. De episcopii qui id quod repetere poterant praetermissa synodo invaserint. Item placuit, ut episcopi quascunque ecclesias vel plebes quas ad suam cathedram existimant pertinere non ita repetierint, ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio retinente irruerint, sive nolentibus sive volentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur: et quicunque hoc jam fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit praetermissis judicibus ecclesiasticis irruisse: nec sibi quisque blandiatur, si a primatu ut retineat litteras impetrarit;