Latin
8.184.98 to 8.184.112
Concilia, Documenta: Africae Concilia 8.184.98-112
Unproofread scanNot analysed yet
sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet et ejus litteras accipiat, ut appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primatus dederit, sive quos ipsi vicinos cum consultu primatis delegerint. XXII. De clericis qui de judiciis episcoporum suorum conqueruntur. Item placuit, ut presbyteri, diaconi vel exteri inferiores clerici, in causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum; quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia vel ad primatus provinciarum suarum: ad transmarina autem qui putaverint appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiantur. XXIII. De his qui apud haereticos poenitentiam acceperunt quomodo ab Ecclesia recipiantur. Placuit, ut quicunque conversus ab haereticis dixerit se apud eos poenitentiam accepisse, unusquisque catholicus episcopus requirat ubi et ob quam causam apud eosdem haereticos poenitentiam susceperit, ut cum certis documentis hoc ipsum sibi approbaverit, pro qualitate peccati, sicut eidem episcopo catholico visum fuerit, tempus poenitentiae vel reconciliationis decernat. XXIV. De episcopis negligentibus adversus haereticos. Item placuit, ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis ut id agere non morentur; quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit lucrari ea ad ipsum pertineant; ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab haereticis ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam ut eo modo ejus cura sollicitior vitaretur, cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur diversarum sunt provinciarum, ille primatus det judices [U. ,B. ,dejudicet], in cujus provincia est locus de quo contenditur: si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut si tres elegerint aut onus sententiam sequatur aut duorum;