Latin
9.193.33 to 9.193.46
Concilia, Documenta: Africae Concilia 9.193.33-46
Unproofread scanNot analysed yet
qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciet? quid excusabit? quo pudore, qua mente usurpabit? qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia Munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum? Qua de re hortor et moneo et rogo tollatur hoc opprobrium quod potest jure etiam gentilitas incusare. Forte creditur quia scriptum est: Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros corpore hon admisit qui ait: Vellem autem omnes homines sic esser sicuti et ego; et apertius declarat, dicens: Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt: vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu. Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate [D., voluptate] animi concordabit, pax utique Dei nostri quam Salvator ipse jam proximus passionis servandam esse praecepit, et haereditario eam nobis jure dereliquit, dicens: Pacem meam relinquo vobis, et dictum Apostoli: Ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro salvatori placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in die qua redditurus est unicuique secundum opera sua. Si quis sane inflatus mente camis suae ab hac canonis ratione voluerit evagari. ,sciat se et a nostra communione seclusum et gehennae poenas habiturum. Praeterea misericordia cum judicio esse debet; talibus enim oportet manus porrigere, qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Datum Romae in concilio episcoporum octoginta sub die ix Idus Januarii [D., Kalendas Januarias] post consulatum Honorii Augusti et Bautonis.