Latin
9.193.7 to 9.193.32
Concilia, Documenta: Africae Concilia 9.193.7-32
Unproofread scanNot analysed yet
Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus; non enim erimus immunes qui [D., quia] praesumus plebibus, cum scriptum sit: Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur. Ergo quoniam non pro nobis tantum sed pro populo credito cogitamus praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes castitatem Ecclesiae praesumptione violarunt, voluntatem populi sequentes, Dei judicium non timentes. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino: Furem videbas et currebus cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas: haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire. I. Ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare: integrum enim judicium est quod plurimorum sententia consequitur. II. Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur: hoc enim in synodo Nicaena constat esse definitum. III. Item si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est viduam, clericus non ducat uxorem. V. Ut is qui laicus viduam duxerit non admittatur ad clerum. VI. Ut de aliena ecclesia ordinare clericum nullus usurpet. VII. Ut abjectum clericum alia ecclesia non admittat. VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus impositionem suscipiantur ex eo quod rebaptizant. IX. Praeterea, quod dignum et pudicum et honestum est, suademus [D. studemus], ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur; ad Corinthios namque Paulus sic scribit, dicens: Abstinete, ut vacetis orationi. Si ergo laicis abstinentia imperatur ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, ut munditiae puritate securus sacrificium offerat aut baptizare cogatur?