Latin
Xxxviii Concilium Eliberitanum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.286
Unproofread scanNot analysed yet
XXIII. De temporibus jejuniorum. Jejunii superpositiones [Ae. ,T. 2, superimpositiones] per singulos menses placuit celebrari, exceptis diebus duorum mensium Julii et Augusti propter quorumdam infirmitatem. XXIV. De his qui in peregre baptizantur, ut ad clerum non veniant. Omnis qui in peregre fuerint baptizati, eo quod eοrum minime sit cognita vita, placuit ad clerum non esse promovendos in alienis provinciis. XXV. De epistolis communicatoriis confessorum. Omnis qui attulerit litteras confessorias sublato nomine confessoris, eo quod omnes sub hac nominis gloria passim concutiant simplices, communicatoriae ei dandae sunt litterae. XXVI. Ut omni sabbato jejunetur. Errorem placuit corrigi, ut omni sabbati die superpositiones celebremus. XXVII. De clericis, ut extraneas feminas in domo non habeant. Episcopus vel quilibet alius clericus aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat: extraneam nequaquam habere placuit. XXVIII. De oblationibus eorum qui non communicant. Episcopum placuit ab eo, qui non communicat, munus accipere non debere. XXIX. De energumenis qualiter habeantur in ecclesia. Energumenus qui ab erratico spiritu exagitatur, hujus nomen neque ad altare cum oblatione esse recitandum, nec permittendum ut sua manu in ecclesia minis ret. XXX. De his qui post lavacrum moechati sunt, ne subdiacones fiant. Subdiaconos eos ordinari non debere qui in adolescentia sua fuerint moechati, eo quod postmodum per subreptionem ad altiorem gradum promoveantur: vel si qui sunt ia praeteritum ordinati, amoveantur.