Latin
Xxxviii Concilium Eliberitanum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.287
Unproofread scanNot analysed yet
XXXI. De adolescentibus qui post lavacrum moechati sunt. Adolescentes qui post fidem lavacri salutaris fuerint moechati, cum duxerint uxores, acta legitima poenitentia placuit ad communionem eos admitti. XXXII. De excommunicatis presbyteris, ut in necessitate communionem dent. Apud presbyterum, si quis gravi lapsu in ruinam mortis inciderit, placuit agere poenitentiam non debere, sed potius apud episcopum: cogente tamen infirmitate necesse est presbyterum communionem praestare debere, et diaconem si ei jusserit sacerdos. XXXIII. De episcopis et ministris, ut ab uxoribus abstineant. Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus vel omnibus clericis positis in ministerio abstinere se a conjugibus suis, et non generare filios: quicunque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur. XXXIV. Ne cerei in coemeteriis incendantur. Cereos per diem placuit in caemeterio non incendi, inquietandi enim sanctorum spiritus non sunt. Qui haec non observaverint arceantur ab Ecclesiae communione. XXXV. Ne feminae in coemeteriis pervigilent. Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio pervigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis latenter scelera committunt. XXXVI. Ne picturae In ecclesia fiant. Placuit picturas in ecclesia esse non debere, ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur XXXVII. De energumenis non baptizatis. Eos qui ab immundis spir tibus vexantur, si in fine mortis, fuerint constituti, baptizari placet; si fideles fuerint, dandam esse communionem. Prohibendum etiam ne lucernas hi publice accendant; si facere contra interdictum volueriut, abstineantur a communione.