Latin
1.291.26 to 1.291.52
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.291.26-52
Unproofread scanNot analysed yet
LXVII. De conjugio catechumenae feminae. Prohibendum ne qua fidelis aut comatos aut viros cinerarios habeant: quaecunque hoc fecerint a communione arceantur LXVIII. De catechumena adultera quae filium necat. Catechumena si per adulterium conceperit et praefocaverit, placuit eam in fine baptizari. LXIX. De viris conjugatis postea in adulterium lapsis. Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus, placuit eum quinquennium agere debere poenitentiam et sic reconciliari, nisi necessitas in firmitatis coegerit ante tempus dari communionem: hoc et circa feminas observandum. LXX. De feminis quae consciis maritis adulterant. Si cum conscientia mariti uxor fuerit moechata, placuit nec in finem dandam ei [B. R. ,U. ,G. ,eis] esse communionem: si vero eam reliquerit, post decem annos decipiat communionem, si eam cum sciret adulteram aliquo tempore in domo sua retinuit. LXXI. De stupratoribus puerorum. Stupratoribus puerorum nec in finem dandam esse communionem. LXXII. De viduis moechis si eumdem postea maritum duxerint. Si qua vidua fuerit moechata et eumdem postea habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima poenitentia placuit eam communioni reconciliari: si alium duxerit relicto illo, nec in finem dandam esse communionem; vel si fuerit ille fidelis quem accepit, communionem non accipiet, nisi post decem annos acta legitima poenitentia, vel si infirmitas coegerit velocius dari communionem. LXXIII. De delatoribus. Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fuerit proscriptus vel interfectus, placuit cum nec in finem accipere communionem; si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem: si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittetur ad baptismum. LXXIV. De falsis testibus. Falsus testis prout est crimen abstinebitur: si tamen non fuerit mortale quod objecit et probaverit quod non tacuerit, biennii tempore abstinebitur; si autem non probaverit, convento clero placuit per quinquennium abstineri.