Latin
1.291.53 to 1.291.74
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 1.291.53-74
Unproofread scanNot analysed yet
LXXV. De his qui sacerdotes vel ministros excusant nec probant Si quis autem episcopum vel presbyterum vel diaconum falsis criminibus appetierit et probare non potuerit; nee ia finem dandam ei esse communionem. LXXVI. De diaconibus si ante honorem peccasse probantur. Si quis diaconum se permiserit ordinari et postea fuerit delectus in crimine mortis quod aliquando commiserit, si sponte fuerit confessus, placuit eum acta legitima poenitentia post triennium accipere communionem: quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta poenitentia accipere communionem laicam debere. LXXVII. De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur. Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit: quod si ante de saeculo recesserint, sub fide qua quis credidit poterit esse justus LXXVIII. De fidelibus conjugatis, si cum Judaea vel Gentili moechatae fuerint. Si quis fidelis habens uxorem cum Judaea vel Gentili fuerit moechatus a communione arceatur: quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta legitima poenitentia poterit dominicae sociari communioni. LXXIX. De his qui tabulam ludunt. Si quis fidelis aleam, idest tabulam luserit nummis, placuit eum abstineri; et si emendatus cessaverit, post annum poterit communioni reconciliari. LXXX. De libertis. Prohibendum ut liberti, quorum patroni in saeculo fuerint, ad clerum non promoveantur. LXXXI. De feminarum epistolis. Ne feminae suo potius absque maritorum nominibus laicis scrihere audeant; quae fideles sunt vel litteras alicujus pacificas ad suum solum nomen scriptas accipiant.