Latin
10.11.1 to 10.11.14
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.11.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Cunctarum ecclesiarum Domini potissimos praesules per Ezechielem prophetam terribilis illa commonitorii dictio sub speculatoris nomine concutit, dicens: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel: audiens ergo ex ore meo sermonem annuntiabis eis ex me. Si, dicente me ad impium: Impie, morte morieris: non annuntiaveris ci, neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat; ipse quidem in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram: et caetera, quae hujus lectionis ordo de admonentis admonitique anima exquirendum ostendit. Hac ergo voce permotus hujus officii necessitudinem me suscepisse non nesciens studere curavi, ne cujusquam perditi animam de manu mea Christus requirat [T. 1, 2, inquirat], praesertim cum Toletanae urbi metropolitanum privilegium vetus consuetudo tradiderit, et eo magis non solum parochiarum, sed et urbium cura hujus urbis sollicitet sacerdotem. Ergo, ut Apostolus dicit: Quid horum vultis? in virga veniam ad vos? an in charitate et spiritu mansuetudinis? nova namque praesumptio praesidentium vobis presbyterorum nostros pulsavit auditus, si tamen nova tantum et non detestabilis dici possit, quae ab initio fidei catholicae nunquam praeter nunc subrepisse [U. ,surrexisse] probatur, ut id quod per manus summi pontificis trinae divinitatis invocatio sanctificare consuevit, presbyter ignarus disciplinae conficere sibi chrisma praesumeret. Hoc si ignaviae est, tam demens sacerdos esse non debuit; si praesumptionis est, hunc schismaticum esse quis nesciat, qui inauditam rem et religioni contrariam, senescente jam mundo, talis temerator inducat? Revolvatur manibus vestris, o presbyteri, sacratissimus Numeri liber, in quo vestri officii in septuaginta seniorum personis auspicatus est honor, et invenietis quorum negotiorum vobis praerogativa concessa sit. Adjutores vos Deus nostri laboris secundo dignitatis gradu esse voluit, non temeratores sacrarum quarumdam rerum esse permisit. Sic Nadab et Abiud ignem offerentes alienum, id est sui officii non debitum, divinus ignis absumpsit.