Latin
10.11.15 to 10.11.23
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.11.15-23
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Chore, Dathan atque Abiron Moysi Dei gratia et divinis eloquiis perfruenti invidentibus ac dicentibus: Non soli libi locutus est Deus, quia omnis congregatio sancta est, novis schismaticis interitus novae perditionis advenit, ut jejuno ore insatiabiliter terra sorberet, quos indignatio divina damnasset. Quid memorem Oziam, qui non contentus regalibus fascibus, ne fungeretur et sacerdotis officio contra jus fasque potestatis velatus cothurno oblationem expiationis solis sacerdotibus debitam dum offerre pararet, sic ultione coelesti lepra perfunditur, ut munere sacerdotis et regni exosus usque ad obitum permaneret Ozam pariter, quantum ad ipsum erat, devoto officio juvencis calcitrantibus ne arca Dei laberetur sustihere parantem divinitus percussio illata consumpsit, ostendere scilicet volens, quia nullis omnino causis, nec sub occasione humilitatis praesumentibus, divina officia et sacramenta coelestia ab eo, cui non Incumbit officium, contingi aliquatenus debent. Caveant ergo, caveant hi qui sibi putant esse licitum quod aliis non ignorant esse illicitum, ne similis eos borum, quos memoravimus, poena percellat. An forsitan sanctorum Patrum regulas et constitutiones synodicas ignoratis, quibus praecipiuntur ut parochienses presbyteri non per viliores personas, sed aut per semetipsos, aut per rectores sacrariorum annuis vicibus chrisma a praesidente sibi episcopo petant. ? Credo quod qui petere jusserunt potestatem consecrandi penitus abstulerunt. Providebit ergo charitas vestra, ne post hujus humilitatis nostrae interdictum, donec et consuetus vobis a Domino praeparatur antistes, quisquis vetita [E. 4, vetera] iterare praesumat et incipiat graviorem ecclesiasticae districtionis sustinere censuram. Utatur quisquis honoris sui concesso privilegio, quod proprium scit ordinis presbyterii, non quod summi pontificatus est improbus minister assumat. Quisquis post hanc admonitionem in hujuscemodi rebus aliquatenus fuerit deprehensus, anathematis insolubili vinculo se noverit esse damnandum: cui in hoc ipsum non parum humanitatis conceditur, quod nunc eum transire patimur impunitum.