Latin
10.11.24 to 10.11.33
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.11.24-33
Unproofread scanNot analysed yet
Sane si Dominus voluerit, cum tempus paschalis festivitatis advenerit, si vobis ad petendum impossibile est, datis litteris vestris indicare debebitis, et nos sacri hujus liquoris ultro poterimus transmittere gratiam, dummodo non praesumatur illicita. Pari ratione cognovimus quod ad consecrationem basilicarum aliena sortis a vobis episcopi invitentur, et licet sint unius fidei copula nobiscum in Christo connexi, tamen nec provinciae privilegiis, nec rerum Domini noscitur utilitatibus convenire, quia jam ad ipsum hujuscemodi fama perlata est; ideoque salubri ordinatione censuimus, ut si quando talis necessitas incubuerit, litteris nos informare debeatis, et aut per nos, aut per eum qui nobis ex fratribus et coepiscopis nostris visus fuerit et consecratio ecclesiarum, Deo auspice, poterit celebrari. Praeterea perditissimam Priscillianistarum sectam non tam actis quam nomine a vobis praecipue novimus honorari. Rogo, quae est ista dementia in ejus amore superflue labi, quem in opere non velis imitari? Nam ut pauca de ejus spurcitiis in notitiam vestri deducam, exceptis iis quae in divinitatem profanus erupit et ore sacrilego blasphemavit, omnium vitiorum in eodem congeries veluti in sordium sentina confluxit, ut sectatricum pudorem impuderatus adulter eriperet, et ut ad sceleris nefarii effectum facilius perveniret, maleficii usum gesta ejus assignant. Quid tamen id hoc religioni congruum fidelis cujusquam anima veneratur, qui non solum a sanctis sacerdotibus refutatus est, verum etiam mundani principes justitia legum suarum cum pro memorati sceleris qualitate damnarunt? Hunc talem fuisse plenius discet qui beatissimi ac religiosissimi viri Thuribii episcopi ad sanctum papam urbis Romae Leonem libros editos legit, in quibus hanc sordidam haeresim explanavit, aperuit et occultam tenebris suis perfidiaeque nube velatam in propatulo misit. Ex ipsi etenim libris, qualiter Cavere, quid respondere contra sacrilegos possit pius lector inveniet. Unde quaeso ut, perfidiam cum auctore damnantes atque anathematizantes, rectae fidei regulam teneatis, et de omnibus suprascriptis cautiores exhibere vos procuretis, quo facilius nec mihi de taciturnitate possit esse damnatio, et vobis de obedientia fructum maximum coram Salvatore Deo nostro providere possitis.