Latin
Xlvii Concilium Toletanum Secundum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. De his quos parentes ab infantia clericatus officio manciparunt, si postea voluntatem habent nubendi. De his quos voluntas parentum a primis infantiae annis clericatus officio mancipant hoc statuimus observandum: ut mox detonsi vel ministerio electorum [ΒR. ,lectorum] cum traditi fuerint in domo ecclesiae sub episcopali praesentia a praeposito sibi debeant erudiri; at ubi octavum decimum aetatis suae compleverint annum, coram totius cleri plebisque conspectu voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur, quibus si gratia castitatis Deo inspirante placuerit et professionem castimoniae suae absque conjugali necessitate se spoponderint servaturos, hi tanquam appetitores arctissimae vitae lenissimo Domini jugo subdantur, ac primum subdiaconatus ministerium habita probatione professionis suae a vicesimo anno suscipiant; quod si inculpabiliter ac inoffense vicesimum et quintum annum aetatis suae peregerint, ad diaconatus officium, si scienter implere posse ab episcopo comprobantur, promoveri. Cavendum tamen est his, ne quando suae sponsionis immemores ad terrenas nuptias aut ad furtivos concubitus ultra recurrant; quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei damnentur, et ab Ecclesia habeantur extranei: his autem quibus voluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab apostolis sententiam auferre non possumus, ita ut cum provectae aetatis in conjugio positi renuntiaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacratos gradus aspirent.