Latin
Xlvii Concilium Toletanum Secundum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. De clerico qui ad aliam ecclesiam transit et qui eum susceperit. Similiter placuit custodiri, ne qui de his qui tali educatione imbuuntur, qualibet occasione cogente, propriam relinquentes ecclesiam ad aliam transire Praesumant: episcopus vero qui eum suscipere absque conscientia proprii sacerdotis fortasse praesumpserit, totius fraternitatis reum esse se noverit, quia durum est ut eum quem alius rurali sensu ac squalore infantiae exuit, alius suscipere aut vindicare praesumat.