Latin
Xlvii Concilium Toletanum Secundum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Ut nullus a sub diaconatu et supra cum extranea habitet muliere. Illud vero praeterea speciali ordinatione decrevimus quod nec antiqua concilia in universis pene canonibus siluerunt, ut nullus clericorum a gradu subdiaconatus et supra in consortii familiaritate habeat mulierem, vel ingenuam, vel libertam, aut ancillam, sed si sunt ei hujuscemodi servitia, matri vel sorori aliaeque propinquitati contradat et quidquid suis manibus profecerint proprio domino deferatur; aut si propinquitas memorata deest, alia domus ad earum habitaculum requiratur, dummodo nulla occasio introeundi domum clerici feminiae permittatur, unde aut laqueum possit incurrere, aut noxialis fama innocenti fortasse possit inuri. Sane si deinceps post hanc datam admonitionem quisquis harum consortio frui voluerit, noverit se non solum a clericatus officio retrahi vel ecclesiae foribus pelli, sed etiam ab omnium catholicorum clericorum vel laicorum communione privari, nulla prorsus vel colloquii consolatione relicta, quatenus malae consuetudinis abrasa rubigo in posteros radicis suae veneno serpere non possit. ,