Latin
Xlvii Concilium Toletanum Secundum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.6
Unproofread scanNot analysed yet
V. De his qui proximis suis se copulant, ut a communione Christi separentur. Nam et haec salubriter praecavenda sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui, usquequo affinitatis lineamenta generis successione cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari, Quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat ut revelet turpitudinem ejus: nec sine denuntiatione sententiae, nam paulo post infert, et dicit: Anima quae fecerit de abominationis istis quidpiam, peribit de medio populi sui. Si quis ergo hujus decreti nostri temerator exstiterit ac vetitum violare praesumpserit, tanto graviori se mulctandum sententia recognoscat, quanto eam propinquiorem cui copulari se maluit suae originis esse non ambigit, tantoque annosioris excommunicationis tempore et a Christi corpore et fraternitatis consortio sequestretur, quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus. Hujus institutionis regulam qui subscribimus irrefragabili auctoritate nos spondemus servaturos: si quis autem tam nostrum vel eorum qui nunc sanctae synodo ex hac provincia defuerunt huic tam salubri ordinationi obviare praesumpserit vel solerter adimplere neglexerit, convictus totius fraternae charitatis aliquandiu habeatur extraneus.