Latin
Xlvii Concilium Toletanum Secundum
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 10.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sane juxta priorum canonum decreta concilium apud fratrem nostrum Montanum episcopum, si Dominus voluerit, futurum pronuntiamus, ita ut frater et coepiscopus noster Montanus, qui in metropoli est, ad comprovinciales nostros Domini sacerdotes litteras de congreganda synodo adveniente tempore debeat destinare. Nunc ergo in nomine Domini finitis his quae in collationem venerunt, gratias agimus omnipotenti Deo, deinde domino glorioso Amalarico regi divinam clementiam postulantes, qui innumeris annis regni ejus ea quae ad cultum fidei perveniunt peragendi nobis licentiam praestet. Amen.