Latin
11.346.11 to 11.346.16
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.11-16
Unproofread scanNot analysed yet
et ideo, venerandi patres, ad hanc vos peragendam congregari decrevimus [T. 2, jussimus) synodum, ut de hominibus nuper advenientibus ad Christum ipsi aeternas gratias Domino deferatis: quidquid vero verbis apud sacerdotium vestrum nobis agendum erat de fide atque spe nostra quam gerimus, in hunc tomum conscripta atque allegata notescimus: relegatur enim in media vestri, et judicio synodali examinata per omne succiduum tempus gloria nostra ejusdem fidei testimonio decorata clarescat. »Susceptus est autem ab omnibus Dei sacerdotibus efferente rege sacrosanctae fidei tomus, et pronuntiante notario clara voce recensitus est ita: Quamvis Deus omnipotens pro utilitatibus populorum regni nos culmen subire tribuerit, et moderamen gentium non paucarum regiae nestre curae commiserit, meminimus tamen nos mortalium conditione praestringi, nec posse felicitatem futurae beatitudinis aliter promereri, nisi nos cultui verae fidei deputemus, et Conditori nostro saltem Confessione qua dignus ipse est placeamus; pro qua re quanto subditorum gloria regali extollimur, tanto providi esse debemus in his quae ad Deum sunt vel nostram spem augere vel gentibus a Deo nobis eruditis consulere. Caeterum quid pro tantis beneficiorum collationibus omnipotentiae divinae valemus tribuere, quando omnia ipsius sunt et bonorum nostrorum nihil egeat, nisi ut in eum sic tota devotione credamus, quemadmodum per Scripturas sacras se ipse intelligi voluit et credi praecepit? id est ut confiteamur esse Patrem qui genuit ex sua substantia Filium, sibi coequalem et coaeternum, non tamen ut ipse idem sit natus et genitor, sed persona alius sit Fater qui genuit, alius ait Filius qui fuerit generatus, unius tamen uterque substantiae divinitate subsistat: Pater ex quo sit Filius, ipse vero ex nullo sit alio Filius qui habeat Patrem, sed sine initio et sine diminutione in ea qua Patri coequalis et coeternus est divinitate subsistat: Spiritus aeque sanctus confitendus a nobis et praedicandus est a Patre et Filio procedere, et cum Patre et Filio unius esse substantiae;