Latin
11.346.17 to 11.346.24
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.17-24
Unproofread scanNot analysed yet
tertiam vero in Trinitate Spiritus sancti esse personam, qui tamen communem babeat cum Patre et Filio divinitatis essentiam: haec enim sancta Trinitas unus est Deus Pater et Filius et Spritus sanctus, cujus bonitate omnis licet bona sit condita creatura, per assumptam tamen a Filio humani habitus formam a damnata progenie reformamur ad beatitudinem pristinam. Sed sicut verae salutis indicium est Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate sentire, ita erit consummatae [T. 2, consummatio] justitiae si eamdem fidem intra universalem Ecclesiam teneamus ci apostolica monita in apostolico positi fundamento servemus. Vos tamen Dei sacerdotes meminisse oportet quanta hucusque Ecclesia Dei catholica per Hispanias adversae partis molestiis laboraverit, dum et catholici constantem fidei suae tenerent et defenderent veritatem, et haereses pertinaciori animositate propriae niterentur perfidiae: me quoque, ut re ipsa conspicitis, calore fidei accensum in eo Dominus excitavit, ut depulsa obstinatione infidelitatis et discordiae submoto furore populum, qui sub nomine religionis famulabatur errori, ad agnitionem fidei et Ecclesiae catholicae consortium revocarem. Adest enim omnis gens Gothorum inclyta et fere omnium gentium genuina virilitate opinata, quae licet suorum pravitate doctorum a fide hactenus vel unitate Ecclesiae fuerit catholicae segretata, toto nunc tamen mecum assensu concordans ejus Ecclesiae communioni participatur, quae diversarum gentium multitudinem materno sinu suscipit et charitatis uberibus nutrit, de qua propheta canente dicitur: Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Nec enim sola Gothorum conversio ad cumulum nostrae mercedis accessit, quinimo et Suevorum gentis infinita multitudo, quam praesidio coelesti nostra regno subjecimus; alieno enim licet iu baeresim deductam vitio, nostro tamen ad veritatis originem studio revocavimus. Proinde, sanctissimi Patres, has nobilissimas gemes, quae lucris per nos dominicis applicatae sunt, quasi sanctum et placabile sacrificium per vestras manus aeterno Deo offero;