Latin
11.346.55 to 11.346.72
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.55-72
Unproofread scanNot analysed yet
vos tabem perfidiae Arianae cum omnibus dogmatibus, regulis, officiis, communione. Codicibus praedamnare, et detestandae haereseos exspoliati contagione, innovati quodammodo intra Ecclesiam Dei splendide habitu verae fidel clareatis. Tunc episcopi omnes una cum clericis suis primoresque gentis Gothicae pari consentione dixerunt: Licet hoc quod fraternitas atque paternitas vestra a nobis cupit audire vel fieri, jam olim conversionis nostrae tempore egerimus, quando secuti gloriosissimum dominum nostrum Recaredum regem ad Dei Ecclesiam transivimus, et perfidiam Arianam cum omnibus superstitionibus suis anathematizavimus pariter et abjecimus; nunc vero propter charitalem et devotionem, quam vel Deo, vel Ecclesiae sanctae catholicae meminimus nos debere, non tantum haec eadem quae petitis promptissime agere properamus, sed et si qua adhuc congrua fidei esse prospicitis nobis de charitate persuadite; nos etenim semel rectae fidei amor in eam devotionem advexit, ut omne, quod nobis verius fraternitas vestra patefecerit, teneamus et liberali fateamur confessione. I. Omnis ergo qui fidem et communionem ab Ario venientem, et hucusque a nobis retentam adhuc tenere desiderat, et de lota cordis intentione non damnat, anathema sit. II. Quicunque Filium Dei Dominum Jesum Christum negaverit a paterna substantia sine initio genitum, et aequalem Patri esse vel consubstantialem, anathema sit. III. Quicunque Spiritum sanctum non credit aut non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio et coessentialem; anathema sit. IV. Quicunque In Patre et Filio et in Spiritu sancto et personas non distinguit, et unius divinitatis substantiam non agnoscit, anathema sit. V. Quicunque Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum et Spiritum sanctum esse Patre minores asseruerit et gradibus separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema sit. VI. Quicunque Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae et aeternitatis esse non crediderit, anathema sit.