Latin
11.346.73 to 11.346.97
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.73-97
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Quicunque nescire Filium Dei quae Pater sciat dixerit, anathema sit VIII. Quicunque initium Filio Dei et Spiritui sancto deputaverit, anathema sit. IX. Quicunque Filium Dei secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem ausus fuerit profiteri, anathema sit. X. Quicunque Spiritum sanctum, sicut Patrem et Filium, verum Deum et Omnipotentem esse non credit, anathema sit. XI. Quicunque alibi fidem et communionem catholicam praeter Ecclesiam Universalem esse credit, illam dicimus Ecclesiam quae Nicaeni, et Constantinopolitani, et primi Ephesini et Chalcedonensis concilii decreta tenet pariter et honorat, anathema sit. XII. Quicunque Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum honore, et gloria, et divinitate separat et disjungit, anathema sit. XIII. Quicunque Filium Dei et Spiritum sanctum cum Patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema sit. XIV. Quicunque non dixerit: Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto, anathema sit. XV. Quicunque rebaptizandi sacrilegum opus bonum esse credit aut crediderit, agit aut egerit, anathema sit. XVI. Quicunque libellum detestabilem duodecimo anno Leovigildi regis a nobis editum, in quo continetur Romanorum ad haeresem Arianam transductio, et in quo gloria Patri per Filium in Spiritu sancto male a nobis instituta continetur; hunc libellum si quis pro vero habuerit, anathema sit in aeternum. XVII. Quicunque Ariminense concilium non ex toto corde respuerit et damnaverit, anathema sit. XVIII. Confitemur enim nos ex haerese Ariana toto corde, tota anima, et de tota mente nostra ad Ecclesiam catholicam fuisse conversos: nulli dubium est nos nostrosque decessores errasse in haerese Ariana, et fidem evangelicam atque apostolicam nunc intra Ecclesiam catholicam didicisse. Proinde fidem sanctam quam praefatus religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilii et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare atque docere promittimus.