Latin
11.346.98 to 11.346.111
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.346.98-111
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est vera fides quam omnis Ecclesia dum per totum mundum tenet catholicam esse creditur et probatur: cui haec fides non placet aut non placuerit, sit anathema Maran atha in adventu Domini nostri Jesu Christi. XIX. Qui fidem spernit Nicaeni concilii, anathema sit. XX. Qui fidem concilii Constantinopolitani centum quinquaginta episcoporum veram esse non dixerit, anathema sit. XXI. Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis non tenet et delectatur, anathema sit. XXII. Qui concilia omnium orthodoxorum episcoporum consona conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, primi Ephesini et Chalcedonensis, non recipit, anathema sit. XXIII. Proinde damnationem hanc perfidiae et communicationis Arianae et omnium conciliorum haeresem Arianam foventium cum anathemate eorum propria manu subscripsimus: constitutiones vero sanctorum conciliorum Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini et Chalcedonensis, quas gratissima aure audivimus et consensione nostra veras esse probavimus, de toto corde, et de tota anima, et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes quam quod supradictorum conciliorum contient auctoritates. De Trinitate autem et unitate Patris et Filii et Spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius unquam potest vel poterit demonstrari: de mysterio incarnationis unigeniti Filii Dei pro salute humani generis, quo et vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio et permanet incorruptae in eo divinitatis plenitudo, dum et natura utraque non deperit et una fit ex utraque Domini nostri Jesu Christi persona, satis plena in his conciliis probatur patefieri veritate et a nobis creditur omni remota dubitatione. Si qui unquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare tentaverint aut ab eadem fide vel communione catholica, quam nuper sumus Deo miserante adepti, egredi, separari vel dissociari voluerint, sint Deo et universo mundo crimini infidelitatis in aeternum obnoxii. Floreat autem Ecclesia sancta catholica per omnem mundum pacatissime et emineat doctrina, sanctitate et potestate: si qui intra eam fuerint, crediderint, communicaverint, hi audiant ad dexteram Patris positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi.