Latin
11.358.62 to 11.358.75
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.358.62-75
Unproofread scanNot analysed yet
Haereses, inquam, aut in aliquem angulum mundi aut in unam gentem inveniuntur versari; Ecclesia vero catholica, sicut per totum mundum tenditur, ita et omnium gentium societate constituitur. Recte ergo haereses in cavernis quibus latent congregant ex parte divitias: Ecclesia autem catholica in specula totius mundi locata praetergreditur universas. Exsulta ergo et laetare, Ecclesia Dei; gaude et consurge, unum corpus Christi; induere fortitudine et jubila exsultatione, quoniam tui moerores in gaudium sunt mutati, et tristitiae habitum in amictum laetitiae versum est. Ecce repente oblita sterilitatis et paupertatis tuae uno partu populos innumeros genuisti Christo tuo, nam dispendiis tuis proficis tuoque damno subcrescis. Tantus denique est sponsus tuus, cujus imperio regeris, ut dum te patiatur depraedari ad modicum, rursum et praedam tuam ad te reducat, et hostes tuos tibi conquirat. Sic autem agricola, sic piscator [Ae. ,pastor], dum lucra attendit futura, que seminat et quae hamo incesserit non imputat damna. Tu proinde jam ne fleas, ne lugeas temporaliter quosdam recessisse a te, quos cernis cum magnis lucris rediisse ad te. Exsulta ergo fidei confidentia et tui capitis merito fide esto robusta, dum quae recolis olim repromissa nunc cernis fuisse completa. Ait enim in Evangelio ipsa Veritas: Oportebat Christum mori pro gente et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum. Tu profecto in psalmis proclamas, odientibus pacem dicens: Magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen ejus in unum. Et rursum: In conveniendo populos in unum et regna ut serviant Domino, Quam dulcis sit charitas, quam delectabilis unitas, non nesciens per prophetica vaticinia, per evangelica oracula, per apostolica documenta, non nisi connexionem gentium praedicas, nisi unitatem populorum suspiras, nisi pacis et charitatis bona disseminas.