Latin
11.358.76 to 11.358.85
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 11.358.76-85
Unproofread scanNot analysed yet
Laetare ergo in Domino eo quod non sis fraudata desiderio tuo, nam quos tanto tempore gemitu teste et oratione continua concepisti, nunc post glacies hiemis, post duritiam frigoris, post austeritatem nivis, velut jucunditatem agrorum frugem, et laetos verni flores vel arridentes vinearum stipitibus palmites, repente in gaudio peperisti. Ergo, fratres, tota hilaritate animi exultemus in Domino, et jubilemus Deo Salvatori nostro. Hoc de extero per ea quae jam sublata sunt, ea quae adhuc exspectantur implenda vera esse credamus. Quae enim praefata sunt, Domino dicente: Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet ad me adduci, ut sit unus grex et unus pastor; ecce contuemur fuisse completa. Pro qua re non dubitemus totum mundum posse in Christum credere, atque ad unam Ecclesiam convenire, quoniam rursum ipso testificante didicimus in Evangelio: Et praedicabitur, inquit, hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus: et tunc, inquit, veniet consummatio. Si ergo remanserit pars aliqua mundi vel gens barbara quam fides non irradiaverit Christi, profecto credituram atque in unam Ecclesiam esse venturam nullo modo dubitemus, si ea quae Dominus dixit vera esse putamus. Ergo, fratres, reposita est loco malignitatis bonitas, et errori occurrit veritas, ut quia superbia linguarum diversitate ab unione gentes separaverat, eas rursum gremio germanitatis colligeret charitas, et quemadmodum unus possessor est totius mundi Dominus, ita et possessionis ejus esset unum cor et animus unus. Pete a me, ait, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae, Propterea et ex uno homine propagatum est omne hominum genus, ut qui ex illo uno procederent unum saperent, unitatem quaererent et diligerent. Ordo ergo naturalis exposcit, ut qui ex uno homine trahunt originem mutuam tendant charitalem, nec dissentiat a fidei veritate qui non disjungitur naturali propagine, Haereses vero et divisiones e fonte manant vitiorum: unde quisquis ad unitatem venit ex vitio ad naturam reddit;