Latin
14.406.41 to 14.406.52
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.41-52
Unproofread scanNot analysed yet
laborare, ut nec res divini juris videantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia cui deserviunt percipere possint clerici: quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo videbitur privare. VI. De viris ac feminis sacris propositum transgredientibus sacrum. Proclivis cursus est ad voluptatem et imitatrix natura vitiorum; quamobrem quiqui virorum vel mulierum habitum semel induerint vel induerunt spontanee religiosum, aut si vir deditus ecclesia; choro vel femina fuerit aut fuit deligata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur, et puella monasterio redintegretur. Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia ita de Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locutio cum eis ulla sit communis. Viduae quoque, sicut universalis jam dudum statuit synodus, professionis vel habitus sui desertrices superiori sententia condemnentur. VII. De poenitentibus transgressoribus. Quamvis priora nunquam siluerint de tantis facinoribus concilia, ratio tamen poscit ut ea quae frequenti praevaricatione iterantur frequenti sententia condemnentur: et ideo quoniam tanta existit perversitas hominum, ut hi quos sub religioso habitu poenitentiae professio pro peccatorum venia ad manum sacerdotis deducit vel adduxit, iterum rediviva malitia ad vitae pristinae sordes revocet, hujus rei causa sancta synodus decernit: Ut si qui ingenuorum utriusque sexus sub nomine poenitentiae in habitu religioso sum conversati, post haec autem comam nutrientes vel vestimenta saecularia sumentes, ad id quod reliquerant redierunt aut redierint, ab episcopo civitatis, in cujus territorio sunt conversi, comprehensi, rursus legibus poenitentiae in monasteriis subdantur inviti: quod si facere propter ali— quem potestatis vigorem difficile fuerit, tube sicut priscorum canonum statuerunt decreta, quousque ad dimissum ordinem revertantur excommunicati habeantur, sed et hi qui post commonitionem vel interdictum cum ipsis communicaverint. Sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore 405 aut negligentia admonere noluerit, ut aut revertentes suscipiat aut contemnentes de Ecclesia rejiciat, simili sententia plectatur, quousque emendationis eorum ab eo sententia promulgetur.