Latin
14.406.53 to 14.406.62
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.53-62
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Quod quibusdam poenitentibus pristina reddantur conjugia. Antiqui et sanctissimi est Patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus, dum mortis formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, sl conjugatus et forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum: quod nos sicut de viris, ita et de feminis aequo modo censemus non quidem generaliter et legitime praeceptum, sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum, ea duntaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus deditus ante ab hac vita discesserit quam ex consensu ad continentiam eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxorios transire amplexus; sin autem illius vita exstiterit superstes, qui non accepit benedictionem poenitentia nubat, si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris: quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decrevisse, ita videlicet ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quod aetatem actam prospexerit, continentis, absolutionis vel districtionis tribuat legem. IX. De professionibus et obedientia libertorum Ecclesiae. Longinquitate saepe fit temporis, ut non pateat conditio originis; unde jam decretum est in anteriori universalis concilii canone, ut professionem suam liberti Ecclesiae debeant facere, qua profiteantur se et de familiis Ecclesiae manumissos et Ecclesiae obsequium nunquam relicturos. Unde his quoque nos adjicimus, ut quoties cursum vitae sacerdos impleverit et de hac vita migraverit, mox successor ejus advenerit, omnes liberti ejus ecclesiae vel ab eis progeniti carthulas suas in conspectu omnium debeant ipsi substituto pontifici publicare et professiones suas in conspetu Ecclesiae renovare, quatenus status sui vigorem et illi obtineant, et obedientia eorum Ecclesia non careat. Si autem aut scripturas libertatis suae intra annum ordinationis novi pontificis manifestare contempserint aut professiones suas renovare noluerint, vacuae et inanes carthulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo servi.