Latin
14.406.63 to 14.406.77
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 14.406.63-77
Unproofread scanNot analysed yet
X. De progenie libertorum Ecclesiae ne eis Vel pro nutritione ab ecclesia liceat evagare. Etenim decet, ut hi quorum parentes titulum libertatis de familiis Ecclesiae perceperunt, intra Eccles am cui obsequium debent causa eruditionis Enutriantur: contemptus quippe est patronorum si ipsis neglectis aliis ad educandum detur progenies manumissorum. Itaque censemus, ut sine sui status praejudicio ab episcopis habeantur in doctrinae obsequium, quatenus et illi debitum reddant famulatum et nullum patiantur ingenuitatis suas detrimentum: eos vero, qui aliter quam sententia nostra decrevit agere tentaverint, invitos jubemus ab episcopis ad hoc ipsum reduci. Quod si forte parentes eorum eos pontificibus suis dare contempserint et alios sibi patronos adoptaverint, ingratorum feriantur lege libertorum. XI. Ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur. Dignum est ut vita innocentum non maculetur pernicie accusantum: ideo quisquis a quolibet criminatur non antea accusatus supplicio dedicetur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententiae exquirantur, ut si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur, nisi ubi pro capite regiae majestatis causa versatur. XII. De confugientibus ad nostes. Pravarum audacia mentium saepe aut malitia cogitationum aut causa culparum refugium appetit hostium: unde quisquis patrator causarum exstiterit talium, virtutes enitens defendere adversariorum, et patriae vel genti suas detrimenta intulerit rerum, in potestate principis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus longinquioris poenitentiae legibus subdatur. Quod si ipse mali sui prius reminiscens ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci regia in eis pietas reservetur comitante justitia. XIII. De honore primatum palatii. Qui primatum dignitate atque reverentiae vel gratiae ob meritum in palatio honorabiles habentur, his a junioribus modestus honor per omnia deferatur, qui etiam minores a senioribus et dilectionis amplectantur affectu et utilitatis imbuantur exemplo.