Latin
16.442.114 to 16.442.123
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.114-123
Unproofread scanNot analysed yet
Illud primum in jocando ideo non est perniciosissimum quia non fallit, novit enim ille cui dicitur joci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam, idem ipse: Non auferat, inquit, veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem; si enim pro veritate aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi. Beatus etiam papa Gregorius et libris et meritis honorandus, atque in ethicis assertionibus pene cunctis merito praeferendus, sic in libris infert moralibus: Quia ergo behemoth iste ita inexplicabilibus nodis ligat, ut plerumque mens in dubio adducta unde se a culpa solvere nititur inde in culpa arctius adstringatur, recte dicitur: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. Argumenta namque machinationum illius quasi collaxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant. Est tamen quod ad destruendas ejus versutias utiliter fiat, ut cum mens inter minora et maxima peccata constringitur, si omnino nullus sine peccato evadendi aditus patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum undique ambitu ne fugiat clauditur, ibi se in fugam praecipitat ubi brevior murus invenitur. Nostri quoque saeculi doctor egregius, Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, et quod majus est in saeculorum fine doctissimus, atque cum reverentia nominandus Isidorus in libro Sententiarum secundo haec pro tali narrat negotio: Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur: tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in Synonymis: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute vovisti non facias. Impia est promissio quae scelere adimpletur. Haec de sacris paginis auctoribusque praecipuis brevissime sufficiat praelibasse, nam plurima colligere poterit qui haec attentius legendo quaesierit: caeterum quibus haec nequaquam sufficiunt, vel hinc sumant cum rubore silentium, quia optamus ut vas electionis anathema esse Christo pro fratribus nostris, quam perdurare crudelibus in delictis.