Latin
16.442.124 to 16.442.135
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.124-135
Unproofread scanNot analysed yet
III. Tertiae ratiocinationis alloquio doluimus contra priorum monita Patrum vota 434 perniciosissima posterorum, nam quanto frequentius illi noxia vetuerunt, tanto studiosius isti perpetrare vetita non quiescunt; sicque per contrarium quod penitus occumbere debuit insultare non desinit, et res quae tot excissa decretis arescere potuit, ad vicem lernaei capitis ut ferunt fabulae truncata virescit. Denique, quod non sine magno dolore dicendum est, reperiuntur quamplurimi negotio muneris perituri mercari velle gratiam Spiritus sancti, dum vile praemium donant ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant, obliti verborum Petri, quae dixit ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possidere. Proinde quia et usitatum est tale malum, et majorum frequenter exstat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri canceroso ignitum quod superest adhuc injicimus ferrum, decernentes omnimodo, ut quicunque deinceps pro percipienda sacerdotii dignitate quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum atque a perceptione Christi corporis et sanguinis alienum, quo illum constat hoc exsecrabile Christo perpetrasse flagitium. Quod si aliquis exstiterit qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerat acceptione lucratus et suscepti honoris gradu privetur, et in monasterio sub perenni poenitentia religetur: illi vero qui pro hac causa munerum acceptores exstiterint, si clerici fuerint, honoris amissione mulctentur, si vero laici, anathemate perpetuo condemnentur. IV. Quartae congressionis eventu obvius sese nobis intulit pontificalis culminis lapsus, quem ante flere quam disponere compulsi ex ordine sumus; nam cum secundum carnis assumptae mysterium Ecclesiae suae fuerit dignatus caput existere Christus, merito in membris ejus. intentio episcoporum officia peragere cernitur oculorum. Ipsi enim de sublimiori celsitudine ordinum regunt et disponunt subjectas multitudines plebium. Unde quanto ipsi fiunt sequentium ductores, tanto meritorum lumine debent esso fulgentes.