Latin
16.442.51 to 16.442.71
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.51-71
Unproofread scanNot analysed yet
omnes in sanguine judicantur; unusquisque proximum suum tribulat tribulatione; in malum manus suas praeparant. Ad beneficentiam certe quae divinis oculis tanto est gratior quanto et invenitur esse praestantior, sic nos Isaias instruit dicens: Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Paulus etiam vas electionis: Pietas ad omnia utilis est. Et Jacobus: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam; superexaltat autem misericordia judicium. Joannes item: Qui odit fratrem suum homicida est, et scitis quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem? Et per semetipsum Veritas: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt: et iterum: Dimittite et dimittetur vobis; si autem non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Ecce sunt dominicae jussionis hinc inde astipulata firmissima cautione praecepta, ac proinde quia sunt divini oris prosecutione taxata, permanebunt per omnia aeterna lege praefixa. Quid ergo? nunquid aut juramenti justitiam aut misericordiae pacem sibi contraire narrabimus, dum scriptum sit: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax se complexae sunt? Aut quia controversiarum lapsus sese in contentione diffundunt adeo unius partis assertionem narrabimus non implendam? cur alterius assertio partis jacturae comminatur instantiam? Et quia juramenti custodia ultionem non temperat pavescendam, idcirco impietatis atrocitas mortem pariet exsecrandam? absit. Etenim si publicis sacramentorum gestis, quod Deus avertat, a quibuslibet illicita vel non bona exstitisset conditio alligata, quae aut jugulare animam patris aut agere compelleret stuprum sacratissimae virginis; nunquid non tolerabilius esset stultae promissionis rejicere vota, quam per inutilium promissorum custodiam exhorrendam criminum implere mensuram? Quod si ita esset, quomodo crederetur unius observantia jussionis esse fons pietatis, cum emitteret rivulos ultionis? aut quaenam illa esset sacrae observatio legis quae sacrilegia committeret pravitatis, vel cujus mensurae aequitas videretur, ut ex unius praecepti cautela necis exoriretur immanitas truculenta?