Latin
16.442.72 to 16.442.79
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 16.442.72-79
Unproofread scanNot analysed yet
At nunc non ita contendimus ut contentionum divortiis concitatis nos ipsos contentionis certaminibus misceamus. Est vere pax in utroque quod dicimus, quia sic sanctus Spiritus iter nostrorum cursuum temperat, ut in nullo devium hoc a sua dispositione secludat: unde plena jam voce, pleniori fide, plenissimaque intentione praedicimus, atque in totam sanctae ecclesiae universitatem praedicamus pariter et optamus, nulla profanatione solius et summae divinitatis nomen existere assumendum, nullo perjurii sacrilegio indebite profanandum, nullo uspiam contractu fallaciae contingendum. Nam si attestante Veritate propter profanationem perjurii evitandam prohibetur omnino jurare, cum dicitur: Sit sermo vester: est, est, non, non; quod plus autem his est, a malo est: quomodo impunitum erit nomen tantae gloriae voluntarie profanasse, dum in eo taxata fides dignoscitur interiisse, vel quatenus pacis foedera in gentium discidia ligabuntur, si non juramenti pacta sanctiori integritate serventur? Etenim omne quod in pacis foedere venit tunc solidius substat, cum juramenti boc interpositio roborat, sed et omne quod animos amicorum conciliat tunc fixius durat, cum eos sacramenti vincula ligant, omne etiam quod testis astipulat, tune verius constat, cum id adjectio jurationis affirmat; quod si et testis deficiat, innocentis fidem sola jurisjurandi taxatio manifestat, Hinc et ut motibus humanis divina voluntas panderet quod volebat, ne labens fragilitas pro incerto teneret quod inviolatae veritatis promissio exprimebat, per Isaiam loquitur dicens: Ego Dominus et non est alius, in memetipso juravi: si ergo tantae institutionis limite sunt votiva juramenta servanda, quis alienorum a veritate haec adstruat execrabiliter violanda? Stabunt ergo sacrae auctoritatis vivida jussa nec vana profanatione erunt aliquatenus temeranda; verum ne juramenta quae data sunt videantur in nos ita penitus miserationum conclusisse praecordia, ut nullam de pietatis affectu animae viscera concipiant indulgentiam parituram, sic stabilitis contractibus juramenti sinum misericordiae aperimus, atque ita cunctis Deo placita devotione misereri censemus, ut nos nec juramenti teneat cautio reos, nec inhumanitas faciat exsecrandos.