Latin
17.451.51 to 17.451.52
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 17.451.51-52
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero minor rebus exstiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet: nam et haec ipsa usurpare ratio nulla permitteret, nisi ejus qui convenit sacerdotis injuriae contemplatione antiquitas hoc usu acta servasset. Porro brevem descriptarum rerum sub fideli relatione idem qui descripsit dirigere metropolitano curabit: metropolitanus autem ex eadem morientis Ecclesia nihil prorsus auferre praesumat, sed solam quae ad cum pertinet salvationis curam impendat.