Latin
17.452.1 to 17.452.16
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 17.452.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
X. De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti comprobantur. Cum multae super incontinentiam ordinis clericorum hactenus emanaverint sententiae Patrum et nullatenus ipsorum formari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantum protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actoribus scelerum, verum et in progenie damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancillae vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios procreaverint, illi quidem ex quibus geniti probabuntur canonica censura damnentur; proles autem tali nata pollutione non solum parentum hereditatem nunquam accipiet, sed etiam in servitute ejus ecclesiae de cujus sacerdotis vel ministris ignominia nati sunt jure perenni manebunt. XI. Quod servilibus clericis dare debeant episcopi libertatem. Qui ex familiis Ecclesiae servituri devocantur in clerum ab episcopis suis libertatis necesse est percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tunc demum majoribus fungantur officiis: quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus conditionis religet in catenam. XII. Quod post mortem sacerdotis in libertate servis collata annorum tempus debeat computari. Si sacerdos libertatem servis Ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis suae scriptura tempus annorum computatum tenebit, sed ex quo eum qui scripturam confecit verius obiisse constiterit. XIII. Ut ex libertis Ecclesiae et ex personis ingenuis geniti ab obsequiis ecclesiae non recedant. Excessibus libertorum Ecclesiae plerumque patronam vidimus Ecclesiam convexari, et bicipiti coacti sumus taedio condolere, uno dum per superbiam reluctantis auctor contemnitur libertatis, altero dum libertas superbientis in conditionem relabi cogitur servitutis; adeo cum jam praeteritis Patrum regulis multae super hoc diversae constitutionis emanaverint sanctiones, tamen quoddam ad plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generis nobilitas debet, ut in nullo aliena commistio maculet quod per lotum generositas propria decoravit: unde cunctis ecclesiarum libertis tam viris quam feminis eorumque propagini interdicitur judicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis ingenuis copulentur aut Gothis.