Latin
18.464.41 to 18.464.48
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 18.464.41-48
Unproofread scanNot analysed yet
Multae quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum saevissima austeritate abjicere jubent, sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne si tota condemnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur. Factum decretum sub die Kalendarum Decembrium, anno feliciter octavo regni gloriosissimi domini nostri Reccesvinthi regis. Omnes sacerdotes praedicti concilii hoc stabiliter sancivimus. Aliud decretum. Vividis tractatibus invenire quod justum est, et experientia esse judicantium comprobatur, et justi summa judicii plenior invenitur. Adeo mentis intentionem orisque simul studia deducentes agnitione audiendi negotii delatum est ad nos in conventu sancti concilii ex directo gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis per illustrem virum Wambanem testamentum gloriosae memoriae sancti Martini Ecclesiae bracarensis episcopi, qui et Dumiense monasterium visus est construxisse, ut reserato eo quid illic memoratus beatissimus vir decrevisset nostrae cognitioni pateret: quo testamento in omnium conventu relecto comperimus hunc ex ordine a memorato principe ad nos esse directum, quoniam idem gloriosae memoriae sanctissimus vir ita decreverat, ut succedentibus per ordinem regibus ad complementum ejus ipsius testamenti constitutio commendata maneret. Tunc deinde illatum est nobis testamentum Ricchimiri memoratae Dumiensis Ecclesiae episcopi, quod de rebus suis in eadem Ecclesia decreverat examinatione veridica dirimendum: quo relato cognovimus eumdem auctorem suum illic diversae constitutionis edidisse conditiones, inter quas unam validam conatus est religatione constringere, deputans et illationes tribulorum et pretia frugum absque aliqua diminutione annua vice pauperibus erogare, nihilque esse absque deliberatione relictum quod usibus Ecclesiae posset quadam liberalitate servire. Tunc ex voce partis Ecclesiae Dumiensis astructum est quod universae speciei, geneneris et corporis rem quae in ejusdem Ecclesiae domo intrinsecus ad usus domesticos et tempore suae ordinationis idem episcopus Ricchimirus invenit, et quae ipse aut de opere utriusque sexus artificum familiarum Ecclesiae potuit habere confecta atque illata aut quae sua provisione habuisse visus est conquisita, omnia moriens jussisse pauperibus erogare, quaedam vero ita viliori pretio vendere ordinasse, ut negotiatio earum rerum perditio potius quam mercatio censeretur;