Latin
18.464.49 to 18.464.53
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 18.464.49-53
Unproofread scanNot analysed yet
edidisse quoque quosdam libertos ex ejusdem Ecclesiae familiis, quibus etiam cum aliis ad se pertinentibus amplius quam quingenta reperitur utriusque sexus dedisse mancipia. Quibus damnis ita cognitis, quia et cuncta remedia intrinsecus domus tam indiscrete largita fuerant, ne quid ad dignitatem Ecclesiae reliquum esset, cum nulla imminens causa pauperum necessitatis existeret, quae in hoc sancta lex tam examussim erogare deprehensa est, atque pro libertis illis nihil secundum canonicam sanctionem datum in commutationem pateret, sed nec pro mancipiis et reliquis rebus eisdem libertis collatis aliquid in repensatione relictum Ecclesiae innotesceret, verum et rem suam ita in nomine pauperum relegasset, ne aliquid remedii ex hoc ecclesiasticus usus attingeret, ducti sumus tam rationis intuitu quam paternarum sanctionum edicto ipsius testamenti seriem, etsi non usquequaque, in irritum rationabili temperamento deducere: scilicet ut quia tantorum dispendiorum damnis a memorato Ricchimiro episcopo factis res ecclesiastica dignoscitur subjacere, omnis res ejus, quam alligatam reliquit pauperum nomini, tandiu Dumiensi Ecclesiae plena deserviat facultate donec omne hoc damnum quod in utensilibus domus sustinuit valeat evidentius reparari, ac tunc completa restitutione damni observetur sicut decreta est series testamenti. Libertos vero qui ex familiis Ecclesiae facti sunt, seu res universa quae in mancipiis aliisque corporibus vel illis vel suis hominibus collata esse dignoscitur, cuncta in discretione venerabilis fratris nostri Fructuosi episcopi disponenda relinquimus, ut quia haec evidens ordo Patrum in irritum devocat, illius temperamentum hoc ad miserationem adducat, qualiter nec regulam paternam modus excedat, et miserationem severitas non exstinguat, ut secundum meritum servientium et libertatis praemia et rerum donaria vel subtrahat vel concedat. Editum decretum sub die Kalendarum Decembrium, anno feliciter octavo regni gloriosi domini nostri Reccesvinthi regis. Eugenius indignus Toletanae sedis Ecclesiae metropolitanus episcopus et caeteri sacerdotes memorati hoc judicii nostri decreium scribimus.