Latin
19.476.63 to 19.476.75
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.63-75
Unproofread scanNot analysed yet
Item cum unius substantiae credamus esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non tamen dicimus ut hujus Trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantummodo Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit. Incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operasse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis: solus tamen Filius formam servi accepit in singularitate personae non in unitate divinae naturae, in id quod est proprium Filii non quod commune Trinitati; quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est ut Filius Dei et filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis: Verbi, quod ad solius Dei essentiam referendum est; corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam, divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit natus tantum, neque factus, neque praedestinatus accipitur; per hoc tamen, quod de Maria virgine natus est et natus et factus et praedestinatus esse credendus est. Ambae tamen in illo generationes mirabiles, quia et de Patre ante saecula sine matre est genitus, et in fine saeculorum de Matre sine Patre est generatus. Qui tamen secundum quod Deus est creavit Mariam, secundum quod homo creatus est a Maria: ipse et pater Mariae matris et filius. Item per hoc quod Deus est, et aequalis Patri, per hoc quod homo, minor est Patre: item et major et minor se ipso esse credendus est, in forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter humanitatem assumptam, qua divinitas major est; in forma autem servi se ipso minor est, id est, humanitate, quae minor divinitate accipitur; nam sicut per assumptam carnem non tantum a Patre sed et a se ipso minor accipitur, ita secundum divinitatem quae aequalis est Patri et ipse et Pater major est homine quem sola Filii persona assumpsit.