Latin
19.476.76 to 19.476.82
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 19.476.76-82
Unproofread scanNot analysed yet
Item in eo quod quaeritur utrum posset Filius sic aequalis et minor esse Spiritu sancto, sicut Patri nunc aequalis nunc minor creditur esse, respondemus: secundum formam Dei aequalis est Patri et sancto Spiritui, secundum formam servi minor est et a Patre et ab Spiritu sancto; quia nec Spiritus sanctus nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus. Item hic Filius a Deo Patre et Spiritu sancto inseparabiliter discretus creditur esse persona ab homine autem assumpta natura, item cum homine unus exstat persona, cum Patre vero et Spiritu sancto natura divinitatis sive substantia. Missus tamen Filius non solum a Patre, sed ab Spiritu sancto missus esse credendus est in eo quod ipse per prophetam dicit: Et nunc Dominus misit me et Spiritus ejus: a se ipso quoque missus accipitur pro eo quod inseparabilis non solum voluntas, sed et operatio totius Trinitatis agnoscitur. Hic enim qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus factus est: unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter assumptae carnis naturam, in qua suscepta hominis forma juxta evangelicam veritatem sine peccato conceptus, sine peccato mortuus creditur qui solus pro nobis peccatum est factus, id est sacrificium pro peccatis nostris, et tamen passionem ipsam salva divinitate sua pro delictis nostris sustinuit, mortique adjudicatus et cruci veram carnis mortem excepit, tertio quoque die virtute propria suscitatus e sepulchro surrexit. Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur veram fieri resurrectionem carnis omnium mortuorum nec in aerea vel qualibet alia carne, ut quidam delirant, resurrecturos nos credimus, sed in ista qua vivimus, consistimus, et movemur. Peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo, idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit de qua nunquam per divinitatem discessit;