Latin
2.297.19 to 2.297.34
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 2.297.19-34
Unproofread scanNot analysed yet
V. Ut qui in metropolitana civitate non ordinatur episcopus, post duos menses se metropolitano praesentet. Si quis in metropolitana civitate non fuerit episcopus ordinatus, posteaquam suscepta benedictione [Ae. ,T., ordinatione] per metropolitani litteras honorem fuerit episcopius adeptus, id optimum esse decrevimus, ut postmodum statuto tempore, id est, impletis duobus mensibus, se metropolitani sui repraesentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quod [Ae. ,E, 3, U. ,G. ,quid] observare debeat recognoscat: quod si forte haec implere neglexerit, in synodo increpatus a fratribus corrigatur; quod si infirmitate aliqua ne hoc impleat fuerit praepeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret. VI. Ut episcopus, qui a metropolitano commonitus ad synodum non venerit, excommunicetur. Si quis episcoporum [T. 1, 2, U. ,episcopus] commonitus a metropolitano ad synodum nulla gravi intercedente necessitate corporali venire contempserit, sicut statuta Patrum sanxerunt, usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum duritatis communione privetur. VII. Ut dioecesani clerici septimanas teneant et die sabbati omnes in unum conveniant. De dioecesanis ecclesiis vel clero id placuit definiri, ut presbyteri vel diaconi qui ibi constituti sunt cum cle icis septimanas observent; id est ut presbyter unam faciat hebdomadam, qua expleta succedat ei diaconus similiter, ea scilicet conditione servata, ut omnis clerus die sabbati ad vesperas sit paratus, quo facilius die dominico solemnitas cum omnium praesentia celebretur: ita tamen ut omnibus diebus vespera et matutina celebrentur, quia desistente clero, quod est pessimum, comperimus in basilicis nec luminaria ministrari. Si qui sane negligentiae vitio haec implere noluerint, noverint se secundum statuta canonum pro modo personarum canonicae disciplinae subdendos. VIII. Ut annis singulis episcopi dioecesem visitent, et ut non plus quam tertiam de parochiis accipiant. Multorum casuum experientia magistrante reperimus nonnullas dioecesanas esse ecclesias destitutas: ob quam rem id constitutione decrevimus, ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annuis vicibus ab episcopo dioeceses visitentur, ut si qua forte basilica reperta fuerit destituta ordinatione ipsius reparetur;