Latin
2.297.1 to 2.297.18
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 2.297.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
DECEM EPISCOPORUM, HABITUM AERA DLIV, ANNO SEXTO THEODORICI REGIS, CONSULATU PETRI, SUB DIE VIII IDUS NOVEMBRIS. Antiqua Patrum statuta de his censuisse videntur, quae in tempore aut ad illos relata pervenerunt aut certe acta testimonio proprio comprobaverunt: cujus rei et nos sequentes exemplum. illa quae nunc fiunt placuit observanda decernere, ut praeterita absque ambage custodiantur, et praesentis observatione sint firma. Igitur cum in unum pariter convenissemus in urbem Tarraconensem quae est Metropolitana, titulos subter annexos conscripsimus observandos. I. Ut etiam ad proximas sanguinis clerici cum testimonio vadant. De his, quibus cura pro parentelae proximitate habere permittitur, ut ea cautela earum necessitates sustentent, ut pietatis beneficia quae eis sunt necessaria a longius praebeant: ipsi vero pro visendis eis cum ingressi fuerint, celeri salutatione recurrant nec inibi faciam mansionem: qui tamen cum ad eorum visitationem pergunt, testem solatii sui fide et aetate probatum adhibeant secum. Si quis haec a nobis statuta contempserit, si clericus est, loci sui dignitate privetur; si [G. ,sin] vero religiosus vel monachus, in cella monasterii reclusus poenitentiae lamentis incumbat, ubi singulari afflictione panis et aquae victum ex abbatis ordinatione percipiat. II. Ut clerici emendi vilius vel vendendi carius non permittantur. Sicut canonum statutis firmatum est, quicunque in clero esse voluerit emendi vilius vel vendendi carius studio non utatur: certe si haec voluerit exercere, cohibeatur a clero. III. Ut clerici si solidum praestiterint sine usura recipiant. Si quis vero clericus solidum in necessitate praestiterit, hoc de vino vel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit venundari: caeterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit sine ullo augmento recipiat. IV. Ut nullus episcopus vel infra positus die dominico causas judicare praesumat. Ut nullus episcoporum aut presbyterorum vel clericorum die dominico propositum cujuscunque causae negotium audeat judicare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragant: caeteris vero diebus conniventibus personis illa quae justa sunt habeant licentiam judicandi, excepto criminalia negotia.