Latin
21.518.30 to 21.518.47
Concilia, Documenta: Concilia Hispaniae 21.518.30-47
Unproofread scanNot analysed yet
Item: De his qui poenitentiam non sentientes accipiunt. Item: De culpatorum receptione vel communione apud Ecclesiam. Item: Ut in locis ubi episcopus non fuit nunquam episcopus ordinetur. Item: De quorumdam consuetudine sacerdotum foedissima, qui oblatis Deo per se sacrificiis non communicant. Item: De concessa Toletano pontifici. generalis synodi potestate, ut episcopi alterius provinciae cum conniventia principum in urbe regia ordinentur. Item: De recepto testimonio personarum qui per legem quae de promotione exercitus facta est testificandi licentiam perdiderunt. Item: De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt. Item: De confirmatione legum quae in Judaeorum nequitiam promulgatae sunt juxta earumdem legum praefixum ordinem titulorum, qui in eodem canone annumerantur. Item: De his qui ad ecclesiam confugium faciunt. Item: De cultoribus idolorum. Item: De interdicto temporis constituti quo debeat concilium celebrari. Item: Conclusio definitionum in qua et Deo gratiae referuntur et pro principe exoratur: statuentes videlicet, ut qui contra supradictorum capitulorum decreta venire praesumpserit, et ecclesiasticae excommunicationis sententia feriatur et ad legem illam gloriosi principis, quae in confirmatione ejusdem concilii facta est, teneatur obnoxius. X. Utrum audeant ministrare hi qui poenitentiam accipiunt in sacerdotio constituti. Tertii diei necessario collationis eventu visum nobis est antiquorum Patrum indagare de poenitentum regulis institutum: etenim digno nobis venerandus honore sanctissimus frater noster Gaudentius Valeriensis sedis episcopus per vicarium personae suae ad concilium destinatum congressus est nostri reverentiam coetus, insinuans sacrosancto synodali conventui quod incommodae valetudinis nimietate praeventus per manus impositionem subactus fuisset poenitentiae legibus. Sed utrum accepta poenitentia liceret sibi praecepta sui ordinis contrectare mysteria vel mi…arum solita explere officia, per synodalia instructionis se maluit certificari responsa. Tunc collatis in unum de hujusmodi canonicis instrumentis hoc sancta synodus definivit, ut reconciliatione praemissa soliti ordinis retentet officia.